

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 8: Versus 26
Inenarrabilibus.Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quaereretur.Scrutatur.[AMBR.]Non quasi quaerens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.